NIHIL fecit

NIHIL fecit
NIHIL fecit
in acclamatione Claudio II. factâ apud Trebellium Pollionem c. 4. Claudi Auguste --- tu nos a Palmyrenis vindica (dictum quinquies) Claudi Auguste, tu nos a Zenobia et a Victoria libera: (dictum septies) Claudi Auguste, Tetricus nihil fecit: (dictum septies) ubi alias, sed sine sensu, legebatur, Nihil fuit. Nempe Senatores, quorum istae sunt acclamationes, videntur aequiores fuisse Tetricô, qui (licet inter XXX. Tyrannos) et ex ipsorum erat corpore et Vir Consularis, quique multa feliciter egerat et olim imperârat. Ideoque cum acclamationibus suis postulent, ab Aureolo vindicari et a Palmyrenis, a Zenobia et Victoria liberari, contra Tetricum tale nihil postulant, sed illum nihil fecisse acclamant, h. e. nihil commisisse, quare ab eo liberari vindicarique merito desiderare possint. Idiotismus autem plane est, Nihil fecit, eô sensu: Sed notum, acclamationes huiusmodi magnam partem vulgari idioticoque sermone conceptas fuisse. Sic plane accipitur, apud Iuvenalem Sat. 6. v. 222.
O demens, ita servus homo est! nil fecerit esto.
i. e. nil commiserit, dignum poenâ, nihil deliquerit. Vide Salmas. not. ad Pollionem, et hîc infra. Apud recentioris vero aevi Historicos, Nihilfecit, cognomen est aliquot Franciae Regum primae et secundae stirpis, quod deliciis Palatinis dediti, rerum civilium et militarium summam Maioribus-Domus demandarent: quandquam non desunt, qui illos ab huiusmodi Scriptorum calumniis vindicare conentur. Hinc vox nata Gallis Faitneant, pro ignavo. Harigerus Lobigensis de Vita S. Ursmari, apud Mabillonium, Saeculo 3. Tom. 2. p. 610.
Tunc fratres gemini Dagoberto Rege creati,
Francorum gentem simili nec sorte duellem
Secernunt sceptris, Chlodoveus Belgica segnis
Regni sceptra tenens, sed nil laudabile linquens,
Tres itidem segnes proprio de semine fratres,
Liquit Hlotarium, Hildricum et Theodoricum, etc.
Maxime vero Ludovicus Balbus Caroli Calvi fil. ita indigitatur. Aimoinus de Miraeculis S. Benedicti c. 1. Verum Augusto Karolo rebus humanis exempto, filius eius Ludovicus successit, qui Nihil fecisse nomen sortitus est, sive quod vix duobus annis regnô potitus, nil strenue gessit, sive quod Sanctimonialem quandam, sicuti a Maioribus accepimus, Kalae Monasteriô puellarum abstractam coniugio copulans suo, peccatum, quod Nihil esse dicitur, perpetrârit. Gesta Consulum Andegav. c. 2. n. 5. Aetate Ludovici Balbi, cognomentô Nihil fecit. Et c. 3. n. 1. Tempore Ludovici Regis Nihil facientis, Car. du Fresne Glossar. Iean de Serres in suo Invent. Gener. Reges Nihil facientes seu Roys Faineans, ex familia Merovingorum, vocat huius stirpis ultimos, Theodoricum I. (sub quo Ebroinus Magister Palatii seu Maior-Domus rerum potitus est, ab Ermenfrido Nobili postea occisus, et Pepinus potentiae suae fundamenta iecit, in Ebroini locum suffectus:) Clodoveum III. Childebertum III. Dagobertum II. (sub quibus omnibus, integrô 40. annorum spatio idem Pepinus potentiam firmandi tempus habuit, defunctus, Dagoberti adhuc regnô. Itaque in eius locum fil. illius nothus Carolus Martellus, vere Regum Rex, ut Historicis vocatur, post obitum Dagoberti, filio eius primogenito schema Regium imposuit, eumque inter Reges Nihil fecit collocavit Childebertum III. scil. cui successit Theodoricus et Dietricus II. (sub quo Martellus, rebus contra varios hostes praeclare gestis, e Maiore-Domus creatus Dux Francorum, Carolovingorum Monarchiae propiorem viam stravit) Theodoricum excepit ultimus Merovingorum, Childericus IV. qui sub Carolo Martello 5. an. et 4. sub huius filio Pepino, cum praefuisset, Pepinô annitente, a Zacharia Pontifice Romano exauctoratus et in Coenobium detrusus, Pepino autem Regnum, quod filius eius Carolus M. in summam postea amplitudinem evexit, adiudicatum est. Quod exemplum Pontifices sequutis temporibus in consequentiam trahentes, penes se esse Reges creare, ac deponere, facti huius argumentô, contenderunt: praecipue in causa Henrici III. quô Regum Galliae vix alius propius Chilperico accessit. Et certe haec Regni ad Carolingos translatio, tamquam fundamentum Pontificiae potentiae, merito a Politicis habetur. Vide Georg. Hornium, Orbe Imperante p. 117. et Regum horum quemque suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • De mortuis nihil, nisi bene — Lateinische Phrasen   A B C D E F G H I L M N O P …   Deutsch Wikipedia

  • ULTRAJECTUM — German. Utrecht, urbs ampla Germaniae interioris in Batavis, Caput unius ex septem Foederati Belgii provinciis. Condita est a Dagoberto Francorum Rege, A. C. 642. Eius Episcopus Fridericus, Frisiam ab Arii dogmate vindicavit, indigne a Iuditha… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Louis V of France — Louis V (c. 967 – 21 May 987), called the Indolent or the Sluggard (from French Louis le Fainéant , meaning Louis Do Nothing ), was the King of France from 986 until his early death. The son of King Lothair and his wife Emma, a daughter of the… …   Wikipedia

  • Людовик V Ленивый — (Louis V, le Fainéant, 986 987) последний французский король из династии Каролингов, род. в 966 г. Сын Лотаря III, он был его соправителем. В 986 г. Лотарь умер, и Л. был выбран на компьенском сейме королем Франции. Владения короля были ничтожные …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Ludwig V. (Frankreich) — Ludwig V. (neuzeitliche Phantasiedarstellung) Ludwig V. (* 966 oder 967; † 21. Mai 987) war König von Frankreich von 986 bis 987. Er erhielt den Beinamen „der Nichtstuer“ (lateinisch qui nihil fecit, französisch le Fainéant), der sich… …   Deutsch Wikipedia

  • Ludwig V. von Frankreich — Ludwig V. (neuzeitliche Phantasiedarstellung) Ludwig V. (* 966 oder 967; † 21. Mai 987) war König von Frankreich von 986 bis 987. Er erhielt den Beinamen „der Nichtstuer“ (lateinisch qui nihil fecit, französisch le Fainéant), der sich aber nicht… …   Deutsch Wikipedia

  • Людовик V (король Франции) — У этого термина существуют и другие значения, см. Людовик V (значения). Людовик V Ленивый лат. Ludovicus, фр. Louis V le Fainéant …   Википедия

  • Людовик V — Ленивый Людовик V Ленивый (фр. Louis V, le Fainéant, 966 22 мая 987) король Западно Франкского королевства (Франции) в 986 987 гг. Последний представитель династии Каролингов. Сын Лотаря и Эммы Италийской. Содержание …   Википедия

  • Людовик V Ленивый — (фр. Louis V, le Fainéant, 966 22 мая 987) король Западно Франкского королевства (Франции) в 986 987 гг. Последний представитель династии Каролингов. Сын Лотаря и Эммы Италийской. Содержание …   Википедия

  • LUDOVICUS V — I. LUDOVICUS V. Bavarus, Henr. VII. Succossor, Francofurti electus A. C. 1314. Fil. Lud. Sen. ex Mathilde Austriaca, coronatus Aquisgrani, A. C. 1315. Frid. Austriacum contra seclectum, et Bonnae coronatum, post An. 8. hellum, quo quinquies… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”